라틴어 문장 검색

restat ut et fatum similis dementia cunctis aedibus inponat, paries ut quisque sub astro fundatus structusque suo, qua sorte maneret, quando autem rueret, primis acceperit horis, adscribunt saxis Lachesis male fortia fila, tectorumque trabes fusis pendere rotatis credunt, atque ipsis tribuunt decreta tigillis, ceu distet cuius stellae sit fraxinus ortu eruta, quae summum conscenderet ardua culmen, denique nulla hominum res est, nulla actio mundi, cui non fatalem memorent incumbere sortem.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2160)
unde te etiam par fuerit privilegio consiliorum praefecturae, in quae participanda deposceris, antiquati honoris perniciter sarcire dispendium, ne, si extra praerogativam consiliarii in concilium veneris, solas vicariorum vices egisse videare, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Philomathio suo salutem 3:1)
de-ferimus igitur nil tale metuenti totam perniciter 1 machinam, quam summo artificio acres et flammei viri occulere in tempus iudicii meditabantur, scilicet ut adversarium incautum et consiliis sodalium repudiatis soli sibi temere fidentem professione responsi praecipitis involverent.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 6:2)
igitur ignosce ad tam sanctae conscientiae praerogativam raptim perniciterque properantibus, quandoquidem sententiam tuam nec victus ut stolidus accusat nec victor ut argutus inridet, veritatisque respectu dependunt tibi addicti reverentiam, gratiam liberati, proinde impense obsecro ut inter Alethium et Paulum quae veniunt in disceptationem, mox ut utrimque fuerint opposita, discingas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Explicio suo salutem 2:1)
mandate perniciter, si vero dicta conquadrant, ut tantisper a pervigili statione respirent quos a murali- bus excubiis non dies ninguidus, non-nox inlunis et turbida receptui canere persuadent;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Felici suo salutem 4:2)
illi compositis primum docuere tigillis exiguam uiridi fronde operire domum:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 127)
is quibusdam piacularibus sacrificiis factis, quae deinde genti Horatiae tradita sunt, transmisso per viam tigillo capite adoperto velut sub iugum misit iuvenem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 280:1)
sororium tigillum vocant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 280:3)
eos singulos in equos suos accipientes equites adsuefecerunt et vehi post sese et desilire perniciter, ubi datum signum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 50:1)
alterum altera prehendit eos manu perniciter.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 1102)
quin divom atque hominum clamat continuo fidem, de suo tigillo fumus si qua exit foras.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 434)

SEARCH

MENU NAVIGATION